Oraciones en Latín

 

 

 

          (Padre nuestro)

              Pater Noster:

 Pater Noster, qui es in caelis,

 sanctificétur nomen Tuum,

adveniat Regnum Tuum,

fiat volúntas tua, sicut in caelo et in terra.

 Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie,

 et dimitte nobis débita nostra,

 sicut et nos dimittímus debitóribus nostris;

 et ne nos indúcas in tentationem,

 sed libera nos a malo.

              Amen.

 

 

                                       Señal de la Cruz:

 

                      In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

 

Credo:

Credo in unum Deum,

Patrem omnipoténtem,

factórem caeli et terrae,

visibílium óminum et invisíbilium.

Et in unum Dóminum Iesum Christum Filium Dei unigénitum.

Et ex Patre natum ante ómnia saécula.

Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero.

Génitum, non factum, consubtantialem Patri:

per quem ómnia facta sunt.

Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis.

Et incarnatus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine et homo factus est.

Crucifixus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus et sepúltus est.

Et resurréxit tértia die, secúndum scripturas.

Et ascédit in caelum: sedet ad déxtram Patris.

Et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mortuos:

cuius regni non erit finis.

Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:

qui ex Patre Filióque prócedit.

Qui cum Patre et Filio simul adorátur et conglorificátur;

qui locútus est per Prophétas.

Et unam sanctam catholicam et apostólicam Ecclésiam.

Confíteor unum baptisma in remissiónem peccatórum.

Et exspécto resurrectiónem mortuórum.

Et venturi saéculi.

Amén.

 

AVE MARIA

Ave María,

gratia plena,

Dominus técum;

benedicta tu in muliéribus,

et benedictus fructus ventris tui, Iesus.

Sancta María, Mater Dei,

ora pro nobis peccatóribus

nunc et in hora mortis nostrae.

Amen.

 

 

Gloria:

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper,

et in saecula saeculorum,

Amen.

Salve Regina:

Salve, Regina, mater misericordiae;

vita dulcendo et spes nostra, salve.

Ad te clamamus, exules, filii Evae.

Ad te suspiramus, gementes et flentes in

hac lacrimarum valle.

Eia ergo advocata nostra,

illos tuos misericordes oculos ad nos converte.

Et Iesum, benedictus fructus ventris tui,

nobis post hoc exsilium ostende.

O clemens, O pía, o dulcis Virgo María.

Amen.

 

(Santo, Santo, Santo)

Sanctus, Sanctus, Sanctus:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis.

Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis

 

(Gloria)

Gloria in excelsis Deo:

Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,

Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.

Domine Fili unigenite, Iesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.

Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Iesu Christe, cum Sancto Spiritu: in gloria Dei Patris.

Amen.

 

 

(Cordero de Dios)

Agnus Dei:

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.

 

                           Señor no soy digno:

 

Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum:

sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

 

(Señor ten piedad)

Kyrie, eleison

Kyrie, eleison.
Christe eleison.
Kyrie, eleison

 

 

 

 

EL ANGELUS:

 

V. Angelus Domini nuntiavit Mariae
R. Et concepit de Spiritu Sancto

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus
fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pronobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae, Amen.

V. Ecce ancilla Domini
R. Fiat mihi secundum verbum tuum
Ave Maria, gratia plena...

V. Et Verbum caro factum est
R. Et habitavit in nobis
Ave Maria, gratia plena...

V. Ora pronobis, Sancta Dei Genitrix
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi

Oremus
Gratiam tuam quasemus, Domine,
mentibus nostris infunde, ut qui angelo nuntiante
Christi Filii tui incarnationem cognovimus,
per passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amén.

V. Gloria Patri, et Filio e Spiritui Sancto
R. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum, AMÉN.

 

 

EL ROSARIO EN LATÍN:

V. Ave María Purísima.
R. Sin pecado concebida.

V. Dignare me laudare te, Virgo Sacrata
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos
V. Domine, labia mea aperies
R. Et os meum anuntiabit laudem tuam
V. Deus, in adjutorium meum intende
R. Domine, ad adjuvandum me festina
V. Gloria Patri...
R. Sicut erat...
V. Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae.
R. Tu nos ad hoste protege, et mortis hora suscipe.

Lunes y Jueves
Mysteria Gaudiosa
1um.
Mysterium: Annuntiatio B. Mariae Virginis et Verbi Incarnatio.
2um. Mysterium: Visitatio B. Mariae Virginis ad sanctam Elisabeth.
3um. Mysterium: Nativitas Domini nostri Iesu Christi.
4um. Mysterium: Praesentatio pueri Iesu in templo.
5um. Mysterium: Inventio pueri Iesu inter doctores.

Martes y Viernes
Mysteria Dolorosa
1um.
Mysterium: Oratio Domini nostri Iesu Christi in horto.
2um. Mysterium: Flagellatio Domini nostri Iesu Christi.
3um. Mysterium: Coronatio spinis Domini nostri Iesu Christi.
4um. Mysterium: Bajulatio Crucis Domini nostri Iesu Christi.
5um. Mysterium: Crucifixio et mors Domini nostri Iesu Christi.

Miércoles, Sábados, y Domingos
Mysteria Gloriosa
1um.
Mysterium: Resurrectio Domini nostri Iesu Christi.
2um. Mysterium: Ascensio Domini nostri Iesu Christi.
3um. Mysterium: Adventus Spiritus Sancti Paracliti.
4um. Mysterium: Assumptio Beatae Mariae Virginis.
5um. Mysterium: Coronatio in coelis Beatae Mariae Virginis.

Pater Noster.
Ave Maria Sanctissima, Dei Patris Filia, Virgo purissima ante partum, gratia plena, etc.

Ave Maria Sanctissima, Dei Filii Mater, Virgo purissima in partum, gratia plena, etc.

Ave Maria Sanctissima, Dei Spiritus Sancti Sponsa, Virgo purissima post partum, gratia plena, etc.

Ave Maria Sanctissima, templum, thronum ac sacrarium Beatissimae Trinitatis, Virgo sine labe originali concepta.

Salve Regina, mater misericordiae
vita., dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrymarum valle.
Eja, ergo, advocata nostra; illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, O Pia, O Dulcis Virgo Maria!

LETANIA LAURETANA
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo Virginum, ora pro nobis.
Mater Christi, ora pro nobis.
Mater Divinae Gratiae, ora pro nobis.
Mater Purissima, ora pro nobis.
Mater Castissima, ora pro nobis.
Mater Inviolata, ora pro nobis.
Mater Intemerata, ora pro nobis.
Mater Amabilis, ora pro nobis.
Mater Admirabilis, ora pro nobis.
Mater Boni Consilii, ora pro nobis.
Mater Creatoris, ora pro nobis.
Mater Salvatoris, ora pro nobis.
Virgo Prudentissima, ora pro nobis.
Virgo Veneranda, ora pro nobis.
Virgo Praedicanda, ora pro nobis.
Virgo Potens, ora pro nobis.
Virgo Clemens, ora pro nobis.
Virgo Fidelis, ora pro nobis.
Speculum Iustitiae, ora pro nobis.
Sedes Sapientiae, ora pro nobis.
Causa nostrae laetitiae, ora pro nobis.
Vas Spirituale, ora pro nobis.
Vas Honorabile, ora pro nobis.
Vas Insigne Devotionis, ora pro nobis.
Rosa Mystica, ora pro nobis.
Turris Davidica, ora pro nobis.
Turris Eburnea, ora pro nobis.
Domus Aurea, ora pro nobis.
Foederis Arca, ora pro nobis.
Janua Coeli, ora pro nobis.
Stella Matutina, ora pro nobis.
Salus Infirmorum, ora pro nobis.
Refugium peccatorum, ora pro nobis.
Consolatrix Afflictorum, ora pro nobis.
Auxilium Christianorum, ora pro nobis.
Regina Angelorum, ora pro nobis.
Regina Patriarcharum, ora pro nobis.
Regina Prophetarum, ora pro nobis.
Regina Apostolorum, ora pro nobis.
Regina Martyrum, ora pro nobis.
Regina Confessorum, ora pro nobis.
Regina Virginum, ora pro nobis.
Regina Sanctorum omnium, ora pro nobis.
Regina sine labe originale concepta, ora pro nobis.
Regina in coelum assumpta, ora pro nobis.
Regina Sacratissimi Rosarii, ora pro nobis.
Regina Pacis, ora pro nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
Parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
Exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
Miserere nobis.
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus
Concede nos famulos tuos, quaesumus Domine Deus,
perpetua mentis et corporis sanitate gaudere; et gloriosa
beatae Mariae semper Virginis intercessione,
a praesenti liberari tristitia
et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum Nostrum.
R. AMÉN.

Sub tuum praesidium confugimus,
sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes
ne despicias in necessitatibus nostris,
sed a periculis cunctis libera nos semper,
Virgo gloriosa et benedicta.

V. Divinum auxilium maneat semper nobiscum.
R. Amén.
V. Nos cum prole pia.
R. Benedicta Virgo Maria.

 

AVE MARIS STELLA:

1. Ave maris Stella.
Dei mater alma,
Atque semper Virgo,
Felix coeli porta.

2. Sumens illud ave
Gabrielis ore,
funda nos in pace,
mutans Hevae nomen.

3. Solve vincla reis,
profer lumen caecis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

4. Monstra te esse matrem
sumat per te preces
qui pro nobis natus
Tuilit esse tuus.

5. Virgo singularis
Inter omnes mitis,
nos culpis solutos,
mites fac et castos.

6. Vitam praesta puram,
Iter para tutum,
Ut videntes Iesum
Semper collaetemur.

7. Sit laus Deo Patri
Sumno Christo decus,
Spiritui Sancto,
tribus honor unus, Amén.

V. Divinum auxilium maneat semper nobiscum.
R. Amén.
V. Laudetur Iesus Christus.
R. In saecula saeculorum, Amén.

S. Pax vobiscum
R. Et cum spiritu tuo.

S. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

 

 

(Oración a san miguel arcángel)

Ad. S. Michaelem Archangelum Precatio:

            Princeps gloriosissime caelestis militiae, sancte Michael Archangele, defende nos in praelio adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus.

            Veni in auxilium hominum; quos Deus ad imaginem similitudinis suae fecit, et a tyrannide diaboli emit pretio magno.

            Te custodem et patronum sancta veneratur Ecclesia; tibi tradidit Dominus animas redemptorum in superna felicitate locandas.

            Deprecare Deum pacis, ut conterat satanam sub pedibus nostris, ne ultra valeat captivos tenere homines, et Ecclesiae nocere.

            Offer nostras preces in conspectu Altissimi, ut cito anticipent nos misericordiae Domini, et apprehendas draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, et ligatum mittas in abyssum, ut non seducat amplius gentes.

(Oración de san miguel arcángel)

 Oratio ad Sanctum Michael:

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.

 

 

 

 

                                                            

 

 

(Curia Juvenil Madre de Cristo) - Maracaibo.